previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] Si enim mentiebatur apostolus Paulus, cum apostolus Petrum obiurgans diceret: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quem ad modum gentes cogis iudaizare? et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat. Atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae veritatis auctoritas. Nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, [p. 64] inanis est et fides vestra. Inveniatur autem et falsi testes dei. quia testimonium diximus adversus deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit? Si quis huic diceret: ‘Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris quod, etiam si falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet,’ nonne huius detestatus insaniam quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intellegit, transeat, quam cor suum praefuerat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit et id agit, ut divinarum scripturarum auctoritatibus non credamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: