previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. (A. D. 390 Epistula XVII) Maximo Augustinus

Seriumne aliquid inter nos agimus, an iocari libet? Nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut [p. 22] malles esse facetior quam paratior, incertum habeo. Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret. Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses? Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Si quidem illum deum dicis unum, de quo, ut dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, huiusne tu membra dicis esse, quorum iam humanitatem vel, si hoc mavis, potentiam mortui hominis imago compescit? Plura hinc possim dicere; vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer. [2] Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias iaciendas putares, nescio, [p. 24] utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si enim res istae tam videntur leves tuae gravitati, quam sunt, iocari mihi non multum vacat; si autem graves tibi videntur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non venerit habere vos et in sacerdotibus Eucaddires et in numinibus Abaddires. Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? Id est, cuius adventus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. Quae lingua si in-probatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad [p. 26] sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo: et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis. [3] Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius vitae transitum voluptatem, quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius versu te tueri, quo ait: trahit sua quemque voluptas. Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros [p. 28] vult intellegi homines fuisse. Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus. quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. [4] Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus. In qua celebritate si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit, quod adimit mentem; si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico vestra secreta? Vel quo pertinet tarn turpe mendacium? Deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis? [5] Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- [p. 30] mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas? Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus. quod nos magis commoneas. quae contra illos dici possint, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega convicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius ipso vero et uno deo adiuvante, cum te graviter agere velle cognovero. [p. 32]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: