previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. (A. D. Epistula CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Puella de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea voluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut, si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam deus in ecclesia sic tuetur, ut contra inprobos tueatur, non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Condicio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est; utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illoneque enim possem aliter [p. 490] vel deberem,—non quidem invitus accepit, immo etiam gratulatus est; sed iure amicitiae non importune doluit, quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim, quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius voluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura praeponit, nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit ut iure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et verum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem. Quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt caritas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: