previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. (A. D. Epistula CCXLVI) Lampadio Augustinus

De quaestione fati ae fortunae, qua tuum animum non leviter moveri et, eum praesens essem, adverti et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo, quod dominus praestabit ut ita explicem, quem ad modum novit tibi congruere ae saluti fidei tuae. Non enim parvum malum est perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti. [2] Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- [p. 484] plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius matbematicorum inprobamus errores, quam divinas leges vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt! Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat: ‘Quid me caedis? Venerem caede, si potes, a qua cogor hoc facere,’ tunc vero ille non curat, quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam iusta verbera inponat corrigendis suis. [3] Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, [p. 486] redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur. Quid enim horum faciens iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur ut faciant? Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris. [p. 488]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: