previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. (A. D. Epistula CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos qui, neque coniugati neque coniugari cupientes, cogitare debent quo modo placeant deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quo modo placeant vel viri uxoribus vel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare apostolus iubet, nec maritatas decet; fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina [p. 480] fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum non tantum nullus fucus mendax verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt. [2] Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur: non ad placendum hominibus sed ad serviendum daemonibus adhibentur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat: Nolo vos socios fieri daemoniorum, et iterum: Quae enim consonantia Christi ad Belial? nisi forte, quia Belial nominavit et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de [p. 482] Neptuno vetitum legimus. Moneantur interim miseri, ut, si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiore se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem, qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum; aliud est enim facere, si cogaris, aliud consulere ut facias.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: