previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi. Iam quod nequivi satis dicere, id est quantum delectaverint, tibi coniciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie sed Christiana caritate Christiane, sume, inquam, etiam libros quos desiderasti, confessionum mearum; ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et vide quid fuerim in me ipso per me ipsum. Et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum quem laudari volui de me, neque enim me, quoniam ipse fecit nos et non ipsi nos; nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar; ora, fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum et quasi ultra merita tua; fraudabis me magno adiutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui me ex ore tuo di- [p. 460] lexerint, orate pro me. Hoc eis me petivisse indica, aut, si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate quod petimus; et tamen date petentibus vel obtemperate iubentibus: orate pro nobis. Lege litteras dei et invenies ipsos arietes nostros apostolos petisse hoc a filiis suis sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe, quoniam hoc a me petisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam; sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus, grex dei estis; considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobishoc enim et nobis conducit et vobisut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate. Si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a ceteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies sive invitamentum sive adiumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus; nusquam enim non est, cuius sumus. [p. 462]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: