previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] Ita tumorem de amore laudis humanae velut serpentis morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte vivere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos adtinet, quod boni sunt sufficit; sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni, quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, sed adiungens causam: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ecce quod quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecum- [p. 454] que carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite et deus pacis erit vobiscum. Cetera igitur quae supra commemoravit, virtutis nomine amplexus est, dicenssi qua virtus;’ illud autem quod subiecitquaecumque bonae famae,’ alio uno verbo congruo prosecutus est dicendosi qua laus.’ Quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum est tamquam dixerit: ‘Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore, tumescerem.’ Volebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis, ne me fallas, et ea laudes quae amas et quae amare utile ac salubre est, etiam si non sint in me? Neque hoc tibi tantum sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint, inardesco. Ac per hoc, quae agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere et abs te illa ac me ipsum diligi propter illa; quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt. [p. 456]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: