previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. (A. D. 429 Epistula CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus

A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit. Per hos ergo factum est ut nec ego te habere [p. 444] incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis, non sinit coram tecum conloqui, ideo non te vidi; nam iste mihi etiam praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis sed cordis ostendit, ut tanto suavius quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. [2] Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur; sed maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et ad-quirere vel obtinere pacem pace non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus. Est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vero bono et fruere in deo, unde sumpsisti ut talis [p. 446] esses et talia gerenda susciperes. Confirmet deus quod per te operatus est nobis. Accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus, non multum displicere, quantum existimo, si propensiore caritate quam severitate legisti. Non est multum sed multum gratum, si pro litteris nostris et his et illis unam nobis epistulam reddas. Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: