previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[9] Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas putent feliciores, quia sumunt [p. 386] quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderunt, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec velle debent, quod eas vident amplius, non quia honorantur. sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat [p. 388] voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se aestiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: