previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11] Et si hane, de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri. Nec vos iudicetis esse malivolas. quando hoc indicatis; magis quippe [p. 392] innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci; convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam; quam si ferre recusaverit et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, pareatur illi et oretur pro illa; [p. 394] si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: