previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur; quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona [p. 370] gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum, quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet, admonet eos, si adtendere velint, fugere ab ira ventura, et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone dei, quem sibi adversarium male vivendo fecerunt. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a domino deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est constantis, res autem adversa donum est admonentis dei. Et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? Quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita portaverit dominus absorpta morte in victoriam, ut sit deus omnia in omnibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: