previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. (A. D. 418 Epistula CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem

Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras, quas iam feceram, accepisset tuae benivolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes in Christo Iesu domino nostro. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. [2] Quod ergo breviter possum dicere: Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota virtute tua, et: Dilige proximum tuum tamquam [p. 324] te ipsum—hoc est enim verbum, quod breviavit dominus super terram dicens in evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae,—in hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo, ut ipso adiuvante, qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; ipsa est, de qua item dicit: Plenitudo legis caritas; ipsa est, per quam fides operatur, unde iterum dicit: Neque circumcisio quicquam valet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur. [3] In hac omnes sancti patres nostri et patriarchae et prophetae et apostoli placuerunt deo; in hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt et, quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt; in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum; cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum, excedit omnem speciem supernorum angelorum atque virtutum, excedit quicquid de illo non solum dicitur, [p. 326] verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus. Sicut enim dicit beatus Iohannes apostolus, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. [4] Noli existimare neminem deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui dominus tam magnum perhibuit testimonium; in his etiam plurimi illius temporis iusti; in his erat et ille centurio, qui domino dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic: ‘Vade ’ et vadit, et alio: ‘Veni ’ et venit, et servo meo: ‘Fac hoc ’ et facit; de quo et dominus: Amen dico vobis; non inveni tantam fidem in Israhel. In his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae; ubi eum admonuit, ut ad beatum Petrum apostolum mitteret et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his erant et illi, qui baptizandi cum venissent ad Iohannem, sanctum domini praecursorem et amicum sponsi, de quo ipse dominus ait: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo, quid facerent, [p. 328] respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium sufficere debere praecepit. [5] Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei serviunt. Sed unusquisque, sicut dicit apostolus,proprium domini habet adeo, alius sic, alius autem sic. Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos, vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est, ut cives regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur, ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere. [6] Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est; sic enim cogitabis de dono dei non facere contra deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace. Non enim [p. 330] pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur, ut pax adquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas; beati enim pacifici, ait dominus, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. [7] Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in caelo. Animum virilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, et utique, cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus. [8] Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi et fama tua multum delector multumque tibi in [p. 332] domino gratulor, ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas. Verum tamen quicquid sive in ista sive in scripturis sanctis inveneris quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut adquiras et agendo et orando, et ex his quae habes, gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes, atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quam diu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas; de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est vita humana super terram? Proinde quoniam semper quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia dei protegat, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. [p. 334]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: