previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. (A. D. 416 Epistula CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem

Quod tuae sanctitatis scripta non merui, nihil audeo suscensere; melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua veneratione contemptum, domine beatissime et merito venerabilis frater. Nunc vero, quoniam servum dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam domino et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus. Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines, qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam sanctitatem existiment falli. [2] Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae salvatoris evangelio [p. 308] continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenientur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderent. Quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi. [3] In hoc libro ille dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono sive agendo sive perficiendo dei misericordia iuvari, quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Adfirmat enim vehementerque contendit per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia dei mandata servanda. Unde quis non videat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus [p. 310] apostolo Petro dixisse videatur: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur? [4] His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti. Ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum novimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua voluntate praestare? Ut quid etiam dicit idem ipse apostolus: Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii dei? Ut quid dicit similiter: Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, si natura nostra sic creata est, ut spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuvari? Ut quid scriptum est: Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus? [p. 312] [5] Quid pluribus agam apud sanctitatem vestram, quando quidem me onerosum sentio, maxime quia per interpretem audis litteras meas? Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere quod et vos, qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit, ignoratis. Propter hoc ipsum librum misi et meum, quo ei respondi; unde perspiciat venerabilitas vestra quam gratiam vel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae dei et adiutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur. [6] Aperte interrogetur, utrum ei placeat orandum esse a domino, ne peccemus. Quod si ei displicet, legatur in auribus eius apostolus dicens: Oramus autem ad deum, ne quid faciatis mali; si autem placet, aperte praedicet gratiam, qua iuvamur, ne ipse faciat multum mali. Hac enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur, quoniam nemo praeter ipsam quolibet alio modo liberari potest. Propter hoc [p. 314] scriptum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei. Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam et omnes ex eis filii dei nonnisi per Christum fieri possunt. Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat, utrum placeat ei etiam parvulos, qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, per Christi gratiam liberari, utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum. De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur. [7] Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat; sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus gestis iam nobis misit [p. 316] non quidem ullam partem gestorum sed quandam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si velit, ‘diximus,’ inquit; ‘hanc enim illi deus possibilitatem dedit; non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis.’ [8] In hac Pelagii responsione cernit reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiutus per gratiam dei posse converti. Cur ergo in hoc libro, cui respondi, Abel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit? Nam eius de hac re ista sunt verba: ‘Hoc,’ inquit, ‘recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum scriptura sit memor; de illis vero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto,’ inquit, ‘aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid,’ inquit, [p. 318]dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare: Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? An quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero, qui nulla commiserat, meminisse non potuit? Certe,’ inquit, ‘primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor homines tantum fuisse referuntur. Peccavit Eva, scriptura hoc prodidit; Adam quoque deliquit, eadem scriptura non tacuit; sed et Cain peccasse ipsa quoque scriptura testata est. Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset,’ inquit, ‘et hoc sine dubio scriptura dixisset; si non dixit, ergo nec ille peccavit.’ [9] Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiseratutinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus!—aut si forte, quoniam dixitab infantia usque ad senectutem,’ ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba eius; ab initio priorem vitam dixit peccatricem, posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim [p. 320] non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse. Cum enim dicita peccatis conversus,’ ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione: ‘Non diximus.’ [10] Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum. Iam inter illos eligat quisque cui credat. Meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus, ut certe transmittas sibi, si 1 negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi. Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, [p. 322] magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: