previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. (A. D. 416 Epistula CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae

Si posses videre dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo verbo non nostro, sed ipsius, nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia [p. 284] trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. Quid enim volumus, nisi te comprehendi et praesentari et servari, ne pereas? Quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter conlisisti. Nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus, inlaesus venit, quia talia sibi ipse non fecit. [2] Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem aestimas cogendum esse ad bonum. Adtende quid apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni; quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! Dicis deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. Quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Adtende ergo quod considerare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer [p. 286] inpenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnati hominem nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi. [3] Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? Unde idem dicit: Tu quidem perditis eum virga, animam autem eius liberabis a morte. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis? [p. 288] Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quaerimus perditos; melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: ‘Sic volo errare, sic volo perire;’ melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus. [4] Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! Quis eos non merito culparet? Quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris; tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum [p. 290] morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti. [5] Considera scripturas divinas et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint qui eos ad aeternum interitum non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam. Quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et angelorum et omnia sacramenta et omnis scientia et omnis prophetia et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus, ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. Sed adtende diligenter et cognosce quem ad modum dicat scriptura quod tradat quisque suum corpus ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum, sed, quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen [p. 292] etiam de illis scriptum est quod tradiderunt corpora sua. ut neque servirent neque adorarent ullum deum sed deum suum. Ecce quo modo dixit apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam. [6] Quod autem sequitur, vide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum. Foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et vinculo caritatis aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris. Hoc est enim quod ait apostolus: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem; adtende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus? [7] Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa [p. 294] dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. Lege vel patere ut tibi legatur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt: ‘Nec causa causae nec persona personae praeiudicat.’ Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos verum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent, verum ergo dixerunt, quianec causa causae nec persona personae praeiudicat.’ Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- [p. 296] iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur! [8] Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri: ‘Nec causa causae nec persona personae praeiudicat.’ Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat [p. 298] quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius? Si ergo non dicerent: ‘Nec causa causae nec persona personae praeiudicat,’ rei tenerentur in causa Primiani; cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt ecclesiam catholicam, sicut nos adserebamus, a causa Caeciliani. [9] Sed cetera lege, cetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cuius persona praeiudicare conabantur ecclesiae, aliquid mali probare potuerint. Vide utrum non potius etiam pro illo multa egerint et pluribus lectionibus, quas contra se protulerunt et recitaverunt, causam eius bonam omnino firmaverint. Lege ista vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris, utrum nobiscum in Christi pace, in ecclesiae catholicae unitate, in fraterna caritate gaudere, an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere. [10] Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est recessisse a domino septua- [p. 300] ginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, ceterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire? Et non adtendis quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos et venire noluerunt; et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: ‘Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est.’ Et ait dominus servo: Exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc quem ad modum de his qui prius venerunt, dictum est: ‘Introduceos. non dictum estcompelle;’ ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est, quod iussisti, et adhuc est [p. 302] locus, exi, inquit, in vias et saepes et compelle intrare. Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus; nunc vero, quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in saepibus invenimus et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur, sed, cum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque iam iniquum et inpacatum animum, ut in vera ecclesia Christi invenias salutare convivium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: