previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. (A. D. 415 Epistula CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem

Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam sanctitatem litteras nostras, in quibus tibi eum in domino commendamus tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem sanctitatis tuae quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. Duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo [p. 274] modo aberravit et diu quaesita non potuit reperiri; altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac vita migraverit et quibus visionum fraternarum adtestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri. Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore. [2] Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim planeque cernimus in eo fieri multarum rerum visibilium et ad ceteros sensus corporis pertinentium innumerabiles imagines, quae nunc non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quo modo fiant, quisquis potuerit explicarequae omnia certe cotidiana sunt atque continua,—audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, [p. 276] quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio. Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret. Hoc interim habeas ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere. [3] Narrabo autem unum aliquid breviter, unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga [p. 278] pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit: ‘Sequere me.’ Quem dum sequeretur, venit ad quandam civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suavissimae cantilenae ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum; sinistra autem parte quid se vidisse rettulit, non satis memini. Evigilavit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitavit. [4] Alia vero nocte ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit; respondit iste quod eum bene pleneque cognosceret. Tum ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans; respondit: ‘In somnis.’ At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘recolis; verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scies.’ [p. 280] Hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: ‘Ubi est modo corpus tuum?’ Ille respondit: ‘In cubiculo meo.’ ‘Scisne,’ inquit ille, ‘in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te videre?’ Respondit: ‘Scio.’ Tunc ille: ‘Qui sunt ergo,’ inquit, ‘isti oculi, quibus me vides?’ Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo: ‘Sicut,’ inquit, ‘illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc vacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intuens et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque, quo sentias. Cave iam deinceps, ne dubites vitam manere post mortem.’ Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem, quo docente nisi providentia et misericordia dei? [5] Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem. Verum tamen cum his verbis credere vel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet, quo se avocet, profundissimam quaestionem. Et vigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo. Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. Dicat, si [p. 282] potest; si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur, quae videntur aliquando per spiritum et per corpus videri putantur, quove modo distinguantur visa eorum, quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! Quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: