previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, observent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa, id potius credant quod scripturae divinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione, quae inter homines orta estqui quales [p. 264] libet fuerint, non utique praeiudicant promissis dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum,—hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictis-simum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam; si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur; si vero acta ibi est ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non videat eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, adtendite diligenter pro vestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemon magis ebrietate. . . inveterata erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem ad vos nostro utrorumque desiderium deus impleat. Quanto enim caritatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non pos- [p. 266] sumus, sed vos benigne credere minime dubi tamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: