previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti,—qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi. Noli ergo atrocius vindicare quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas maior est; ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus pareant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere, sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait dominus, bona opera vestra et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Et ideo non sufficit apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus, et alio loco: Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, [p. 256] nisi potestas pariter appareret. Non te ergo ex-asperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: