previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[9] Verum tamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non suscensemus, sicut vos Hipponiensibus suscensetis. Creditis enim, tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt, et nostra purganda vobis est fama, si est domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut ante quam accidisset ista temptatio ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus [p. 242] testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est gravius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis vos sancti dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis. Unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: