previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7] Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem, quae clamabat, omnino non pertinet; sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Taga- [p. 236] stensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus, ut de tanto viro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesivit a vobis, sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparandum semet ipsos sibimet ipsis non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem maxime Africanarum ecclesiarum hic noster non dico presbyter sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc [p. 238] in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: