previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Dicam igitur quare non venerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus ab illo qui in vobis quod ei vi vitis, operatur, merear misericordiam. Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; vestris autem de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror?, praesertim quoniam multi sunt hic qui detrahendo nobis ceterorum animas a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini [p. 222] procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et velleris ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior cum vos Tagastae non video. Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia conlaetetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: