previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. (A. D. 411 Epistula CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem

Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui. Et forsitan sanctitas vestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit. Absit, carissimi. Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae [p. 220] vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur. [2] Dicam igitur quare non venerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus ab illo qui in vobis quod ei vi vitis, operatur, merear misericordiam. Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; vestris autem de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror?, praesertim quoniam multi sunt hic qui detrahendo nobis ceterorum animas a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini [p. 222] procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et velleris ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior cum vos Tagastae non video. Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia conlaetetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: