previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos [p. 214] et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae saeculi huius breves et sordida e sic amantur, quanto vehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes, nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: