previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. (A. D. 410 Epistula CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem

In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos [p. 214] et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae saeculi huius breves et sordida e sic amantur, quanto vehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes, nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis. [2] Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere [p. 216] qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires, quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim non propter meam praesentiam sed propter dei praeceptum, qui numquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet, dilectissimi fratres; orate pro nobis. [p. 218]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: