previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. (A. D. 410 Epistula CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem

Paventium bene novit sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam, et ibi erat, ut confugientes solent, expectans quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa [p. 210] est. Quod cum mihi nuntiaretur,1 et adhuc quo vel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est. Misit militares; nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus, et in qua domo fuerit et quod post galli cantum cum illo abscesserit qui eum tenuerat. Etiam illuc misi, quo dicebatur abductus, ubi memoratus officialis inventus concedere presbytero quem miseram, noluit, ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus, id utique existimans quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. Iam vero cum illo officiali profectus ductus est. Sed metus est ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis iudicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud officium pecunia praevaleat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare [p. 212] necessarium non esse arbitratus sum: et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non servatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: