previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. (A. D. 389 Epistula X) Nebridio Augustinus

Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis quod consulere neglegamus, ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosis-simum. Sed cum perprobabilis ratio demonstrare videatur hic nos potius quam Carthagini vel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam. mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; hi vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul neque ex sententia vivere est. Non [p. 10] enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo, quod volo, nisi omnino desinam quicquam plus velle, quam non valeo. [2] Profectiones ergo, quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis, de qua vel sola intellegis vere esse cogitandum. Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent; sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum. [p. 12] [3] Quod si in natura humana talis vita non cadit, cur aliquando evenit ista securitas? Cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat deum? Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? Aut hanc affectionem, ad quam 1 ratio nititur, tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageres, asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. Alia scribere, ne te ab ista cogitatione a verterem, nolui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: