previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. (A. D. 409 Epistula CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Epistula mea, quam pervexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profectum, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc, quod videor respondisse, debitor sum, non dico caritatis, quam tanto magis debemus quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens: Nemini quicquam debeatis, nisi ut [p. 200] invicem diligatis, sed ipsius epistulae tuae; quando enim sufficiant tuae suavitati tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem in te mihi notissimam insinuavit; verum tamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit. [2] Miraris fortasse cur me huius debiti persolutorem inparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tamquam anima mea noveris. Sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris, parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierent, quia talia rependere non deberem; sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. [3] Vide autem quid mihi contigit, ut me quodam modo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem quam id quod de te admonui, quam nosti? Ecce mihi novam feci quaestionem, quam tu non proposuisti, et eam fortassis expectas ut solvam. Ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse [p. 202] cumularem. Quamquam hoc facile sit ostendere et, si non ostendam, facile tibi videre, et vera infideliter dici posse et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas, quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere. [4] Sed nolo te vel benivolentia sic falli. Cui benivolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam benivole ea quae vera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissime animae meae, velut a me ipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam si vera dicantur; quanto potius, quia etiam, cum sis altera anima mea, immo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quo modo et de se ipse unus homo falli potest! Quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, verum etiam ne minus ores, ut sim quod iam esse me credis. Nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu benivolentiae credam et loquar de te bona quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam [p. 204] quidem benivolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse videaris et propter illam iustitiae regulam, quia mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. [5] Sed novi, quid mihi ad haec respondere possis: ‘Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desideraverim.’ Absit ut hoc de te credam; sed epistula tua nolo dicere quam veris vel quam non veris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus: quamquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quicquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae caritati servientes eum qui se adiuvari recte velit, in quo possumus, adiuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus adversus curas quas nostrae servitutis neces- [p. 206] sitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere videor. [6] Quod enim vis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam mera e voluntati tuae. Sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, verum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne videar ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis volo reddere, quae omnibus debeo. Denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes iniungere a me demoliaris. Dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, domine beatissime. [p. 208]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: