previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. (A. D. 408 Epistula XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem

Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes [p. 172] essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili. [2] Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant sive libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac vehementer infestos. [3] Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam [p. 174] collegarum meorum fieri voluntate. Arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, et leges quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium. ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inveniebamus. Iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam [p. 176] antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus. [4] Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque perversis nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent; sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut adiuvante domino deo nostro non solum impertitorem auxilii te velimus verum etiam consilii participem. [p. 178]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: