previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. (A. D. 405 Epistula LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima [p. 146] familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus; et tamen nosti quam raro mihi eum videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum! [2] Hic forsitan dicas: ‘Quid enim? Et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero?’ Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. Sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, [p. 148] illic autem eiusdem linguae usus omnino sit,—itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi dominus in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: