previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat iussio regalis in provincia, si tantum valuit iussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator; si loca compares, tu in fundo, ille in regno; si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas quos rebaptizes? Sed nos, ut dixi, de homine te non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: ‘Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? Plus valuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de sacculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo?’ Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua [p. 130] possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: