previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. (A. D. 401 Epistula LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem

Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab [p. 120] invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, ‘malus choraula bonus symphoniacus est,’ ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentesmalus monachus bonus clericus est.’ Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas. [2] Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra voluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt nobis, [p. 122] quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut, antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult, faciat prudentia tua. De fratre vero eius, in cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris. Amen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: