previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet? Erant autem a depositione corporis eius. cum haec scriberem, dies ferme viginti quattuor. Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala sed neque refugium; non desunt maerores sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater; subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta. Ita enim inveterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in vase detinet, donec totum acescat vasque corrumpat. Quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus. Sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram et per- [p. 108] venturam de surculo ad trabem. Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. Recolis certe, qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: