previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7] Quibus peractis, codicem reddidi et imperata oratione, quantum valui et quantum me ipsum periculum urguebat et vires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecravi ut, si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri miserarentur et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitant propter [p. 80] eos inponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu, quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me et ridere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostro Iesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam et in praeceptis meis no?i ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam, in eum ergo me fidere, quod, si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrimas meis lacrimis movi. sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: