previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[10] Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae vinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab epi- [p. 86] scopi conversatione et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo devotius epistulam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum servitutibus. Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: