Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fato rem publicam regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis [2] prodidit, nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi 1 leges et gubernacula [3] temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et 2 [4] Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re publica quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum caesa civium 3 membra sibimet vindicantium imperia 4 perpessa maeruerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.