Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
non futuros. ille vero conscius sui non barbaros [2] timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? an- 1 2 nonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res publica, nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur ; aureum profecto saeculum [3] promittebat, nulla futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda. populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem publicam vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello. [4] di boni, quid tantum vos offendit Romana res publica, [5] cui talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis et 3 celebrandam ludis circensibus iudicarunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.