Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac- 1 cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari 2 praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente, ‘Fumo punitur ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.