Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
et istae igitur epistulae constantem 4 virum Albinum fuisse 1 indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret. [2] Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit 2 quantum ratio 3 humana non patitur. 4 5 6 7 8 9 10 [3] nam et quingentos ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum [4] et ostrea quadringenta, vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium [5] etiam in bello fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel [6] propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat, iri crucem sustulit, verberavit certe virgis saepissime [7] neque umquam delictis pepercit, in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit, [8] Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.