Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres [2] multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum [3] quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam 1 [4] fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio [5] constituta est. multi sane post Albinum fidem [6] ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. [7] Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus [8] Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- 2 3 [9] tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.