previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes 1 cuneo facto [2] milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc [3] quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e 2 castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam 3 ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in [4] castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun- 4 5 6 [5] tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. [6] supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum [7] qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus [8] adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit 7 [9] eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus [10] Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem [11] toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus 8 quidem confossis duobus cum eodem periit; [12] reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt, [13] multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

1

2

3

4 aedes Egnatius; caedes P.

5 e castris Petschenig; castris P; de castris Peter.

6 quam om. in P.

7

8

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: