Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est [2] in senatu volens imperare, cui 1 quidem credidit senatus 2 cum 3 sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique 4 filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule 5 vindicasset, cognitusque iussus esset 6 flagellis [3] caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui 7 oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse [4] dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im- 8 9 10 11 12 13 14 15 16 [5] punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis [6] securus vixit et herede filio periit. quamvis multi [7] Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. [8] Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia [9] offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum [10] reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi
8 seuerius Walter; seruis P, Peter.
9 Falco consul, qui questus Editor; Falco conquestus P; lacuna ind. by Peter,
10 cui Editor; quo P; quod Egnatius, Peter 1; † quo Peter 2.
11 senatus ins. by Editor;
12 credidit, P, Peter.
13 cum sugg. by Peter; dum P, Peter.
14 so P; fauiae esset filius Edit. princeps, Peter 1. 1 ridicula V.
15 esset Baehrens, Unger, Peter 2; est P, Peter 1.
16 quod P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.