Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut 1 2 eius tumorem per sericas vestes populus Romanus [2] agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus [3] etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret 3 et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. [4] impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. [5] Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in 4 Britannia, in Germania et in Dacia imperium [6] eius recusantibus provincialibus, quae omnia [7] ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis [8] ' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.