Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
rescriptum Marci de Avidio Cassio: ‘Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam 1 imperatoriam et non nostri temporis. [2] nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales [3] laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites 2 3 4 5 [4] amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: [5] ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata 6 tyrannide [6] nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui 7 quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent [7] tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et [8] severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci.’ haec de Cassio Verus, haec Marcus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.