Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo 1 genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et [2] post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae [3] adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. [4] Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium 2 conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen 3 imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum 4 5 6 7 [5] imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. [6] Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula [7] indicat, quam inserui. ex epistula Veri: ‘Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam 8 sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim [8] observari iubeas, omnia ei nostra displicent, 9 opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. [9] vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, 10 cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.