previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et hanc vitae diversitatem 1 atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat. [2] verum illud praecipuum quod, eum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se 1 scripturum esse si quid 2 forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus, quae res simultatum auxit rumorem. [3] Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito [4] Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero 3 [5] celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum [6] ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit 4 Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. [7] Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, 5 6 7 8 9 [8] cum Verus apud Aquileiam tantum venatus 10 convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. [9] de quo bello quid 11 per legatos barbarorum pacem petentium, quid 12 per duces nostros gestum est, in [10] Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt, 13 quodque 14 urbanas desiderabat Lucius [11] voluptates in urbem festinatum 15 est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum periit.

1

2

3

4

5 haec ... diuersitas P.

6 fratrem suum se Peter; fratres suos P.

7 qui P.

8 ab Vero Peter; habero P.

9 adiecit P.

10

11

12

13

14

15

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: