previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare [2] in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum [3] nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur [4] aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo [5] Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum 1 atque Hephaestionem, 2 Harpocrationem, 3 4 5 6 rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos [6] Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen [7] ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius [8] dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse [9] dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius 7 et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis [10] decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia [11] exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

1

2

3

4 talephum P.

5 Hefaestionem Peter; fertionem P.

6 arpocrationem Pb; acprocrationem Pa.

7

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: