previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor [2] edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum 1 dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi ... 2 desponderi voluerat impari adhuc aetati, [3] habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum 3 4 turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum [4] iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. [5] per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. [6] Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae [7] relationis. tantumque apud Pium valuit ut 5 numquam [8] quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non [9] deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam 6 matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, ‘illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet .’ quod omnino [10] apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et

1

2

3 et eum P; utrum A. Jaekel, Klio xii, p. 124, n. 1.

4 Cas. saw a lacuna after Commodi (ei. Mare., iv. 5, and Ver., ii. 3), and supplied: filia contrahere illum Hadrianus uoluerat, Faustina illi offeretur, quod Verus, cui eam Hadrianus (reading et quum, and esset after aetate); Mommsen supplied: sorore fecerat filiam Faustinam cum hortata esset ut duceret, quam Hadrianus eidem Commodo; Ellis i, p. 400, et eum, diss, spons. L. Ceionii Commodi (i.e. Veri) quae cum filia fecerat, quam ei desponderi uol., etc.; see also Jaekel, loc. cit.

5

6 ut P corr., om. by P 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: