This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia 1 Cereris 2 adiit, ut se innocentem probaret, et [2] sacrarium solus 3 ingressus est. revertens ad Italiam [3] navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt [4] sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde 4 [5] Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa [6] correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit. [7] sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes [8] philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. 5 6 7 8 [9] Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab [10] instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit 9 et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. [11] ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium 10 se aegre ferre filium superstitem relinquentem. 11 [12] nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.