This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, [2] res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. [3] sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub [4] aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios 1 actibus 2 publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi [5] erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. [6] Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios [7] exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia [8] contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. [9] et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa [10] cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam 3 4 5 6 7 8 9
2 Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P.
3 Probably the Ludi Capitolini, held on 15 October.
4 Germanicus' name had been similarly inserted in this song after his death; see Tac, Ann., ii. 82.
5 See c. xiii. 3.
6 The name given to the slaves who volunteered for military service after the defeat at Cannae in the Second Punic War; see Livy, xxii. 57, 11, and Festus, p. 370.
7 The district east of southern Dalmatia; it is now the southern portion of the kingdom of Serbia.
8 The Diogmitai were the military police maintained by the Greek cities. They were also called upon to perform military service—the suppression of brigands—in 368; see Amm. Marc, xxvii. 9, 6.
9 These new legions were named Legio II Pia and Legio
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.