previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Educatus est 1 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei [2] honorem equi publici sexenni 1 detulit, octavo aetatis [3] anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu [4] capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset, [5] Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata [6] est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in [7] conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior [8] esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia 2 3 4 5 ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. [9] operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto 6 dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et [10] aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

1

2

3 est P corr.; esset P 1.

4 equi publici sexenni Salm.; et qui publicis exenni (exenniis) P.

5 fuit autem uitae indulgentia, P, Peter; tanta uitae indulgentia Novak.

6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: