previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam [2] impendit. 1 nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya 2 denique ac Palaestina rebelles animos [3] efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. [4] Parthamasirin, 3 quem Traianus Parthis regem fecerat, 4 5 6 7 quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. [5] Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, eum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; [6] quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso 8 eius occiderit. [7] militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem [8] dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. [9] Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas 9 reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia [10] deferebant, quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.

1

2

3

4 loqueretur P corr.

5 impendit P corr., Petschenig, Novak, and Lessing; intendit P 1, Peter.

6 Libya Cas.; licia P.

7 Parthamasirin, see Prosop. III, p. 13; sarmatosirin P; Partomasirin Peter2.

8

9 iniusso P, accepted by Petschenig; iniussu Peter 1. Parthian war; he was rewarded by being made king after Trajan's victory in 116-117. The Parthians deposed him, and Hadrian accordingly assigned to him, at least for a time, the district of Osrhoene in north-western Mesopotamia. Cf. c. xxi. 10, and Dio, lxviii. 30 and 33.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: